- CNEORUM
- CNEORUMGraece κνέωρον, herba coronaria, apud Plin. l. 21. c. 9 Ergo in coronamenta folio venêre melothron, spireon, trigonon, coneoron, quod casiam Hyginus vocat.Ubi Dalechampius, Cneorum album Anguillarae lavendula nostra utraque, mas et femina: Cneorum nigrum, libanotis coronaria, sive rosmarinus, cuiusnusquam sub alio nomine Theophrastus meminit. Salmasio Κνέωρον proprie folium thymelaeae, quod κνῆςτρον etiam dicebatur, item κνητὸν ὐπὸ τȏυ κνεῖν, i.e. κόπτειν, tundendum enim erat, ut fibrae ex illo tollerentur. Hinc planta ipsa, apud Theophrastum; qui cum duo eius genera faciat, nigrum et candidum, candida folia olegagina esse tradit, unde Γυμελαίανdictam esse, evincit vireruditus. Ususeius in Thesmophoriis quoque et καθάρσεσιν, ut legimus apud Hesychium: Κνέωρον φυτὸν δ` εν τοῖς Γεσμοφορίοις ὑποςτόρνυται, καὶ ᾧ εἰς καθαρσιν χρῶνται. Nempe matronae, quae in casto Isidis aut Cereris erant, concubitu abstinebant: et per eos dies, quibus castum observabatur, secubabant a lectis suis ac toris genialibus, et in ipso Templo, in quo pervigilia quoque celebrari mos, incubabant stramentis, quae ut plurimum iis herbis ac foliis farta fuêre, quae castitati conducere existimabantur. Hinc vitice, quae Gracecis ἄγνος, hinc thymelaeâ, utebantur; cuius folium κνέωρον appellatum, inimicum esse generation et fetus in utero necare appositum, decebatur. Vide Salmas. ad Solin. p. 405.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.